monumenta.ch > Plinius > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 22
{VI} Multis hoc modis, ut cetera omnia, luxuria variavit gemmas addendo exquisiti fulgoris censuque opimo digitos onerando, sicut dicemus in gemmarum volumine, mox et effigies varias caelando, ut alibi ars, alibi materia esset in pretio. alias dein gemmas violari nefas putavit ac, ne quis signandi causam in anulis esse intellegeret, solidas induit.